monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis >
>>> Ioannes Saresberiensis, De Septem, SECT. I. Prima septena de septem modis eruditionis.

Prologus epistularis in libellum «De septem septenis,» editum a Ioanne Saresberiensi.

1 De difficillimis scripturus tam excellenti quam sapienti viro, quibusdam fortasse praesumptuosus apparebo; sed tamen non praesumit, qui Pythagoram interpretare studuerit, qui Minervae clavibus obscura reserare didicerit, qui sapientem quaestionibus usque pulsaverit. Praesumpsit Accius scribendo Caesari, cui noluit assurgere in collegium poetarum venienti.
2 Propertius vero scripsit Augusto, quoniam et in ipso studiorum spes erat et ratio. In altero Musa mendicabat sine virtute: in altero Musa mendicans triumphabat ex humilitate. Scientia tamen sine potentia poena erat in utroque. Scientia vero sola in Accio inflabat: virtus cum scientia in Propertio mores et animum honestius componebat.
3 Proinde vestrae praerogativae dignitatis nostrae musa parvitatis scribit, non ut Accius tenuis, non ut Propertius exsilis, quorum ingenia consumpta sunt in septem rerum principiis. Quinque vero sunt, quae vestri delectus firmitudini nos scribere compellunt, familiaritas sapientis, certitudo ambiguitatis, honestas muneris, meritum recipientis, potestas dantis.
4 In potestate dantis discriminis restauratio, in merito recipientis amoris reformatio, in honestate muneris vera nobilitas ex animo, in familiaritate sapientis morum cum scientia consolidatio, in certitudine ambiguitatis scientiae consummatio. Nunc ergo quoniam apud vos locus est in quo aurum conflatur, libellum idcirco delectui vestro dirigimus, qui De septem septenis intitulatur.
5 Qui etiam a vobis, tanquam aurum obryzum examinetur. In quibus omnibus vos nosse novimus, quia, si quid quaestionis vel nodosae contentionis apud vos emerserit, quid, secundum quid, ob quid et ad quid debeat vel possit. Vobis igitur honestum valde credimus et nobis perutile, si ignorantiae obscuritas in lucem, ambiguitas in certitudinem, excessus multus in misericordiae multitudinem, odium diutinum in verum amorem vestro convertantur tempore, vestrae disceptione peritiae.